Tacitean (slightly revised)
Apr. 22nd, 2003 11:17 amI was reading Tacitus on the train this morning and ended up pretending to be him.
Georgius Dubius clarissimo ut in temporibus patre ortus simulare se malle securiora, periculosiora tamen velle, non satis conpertum interesse rei publicae credens, an pietate erga parentem vel gloria ac opibus alienis incensus an debilitate quadam mentis, quippe ut coniectum ex iuventute eius per vinolentiam vitiaque consumpta, unde maior apud vulgus gratia, tamquam ab uno ex populo fore aequius dominatum. Dabat et famae, ut vocatus potius a re publica, a deis ad mala expugnanda quam per iudicum ambitum et incertis electionibus inrepsisse. Primum ut stultus inrisus, post capitalium urbium clades, post bellum in Bactrios et Parthios, ubi militem gloria, populum specie vectigalis remissionis, cunctos metu peiorum pellexit, nomine libertatis ipsam subruebat, miro inter senatores primoresque silentio, ne patriam odisse viderentur.
[2:30 PM: Emphasis indicates change from earlier version.]
It needs some more revision for style, grammar, and properly Tacitean vocabulary, but not now. But, like Tacitus, I have tried to make it more malicious than may be warranted by the facts, for the amusement of future generations.
( What? )